- PTOCHIUM
- PTOCHIUMin Vita S. Euphrosynae, c. 7. Relinque omnia et fuge facultates patris tui, quae multos mvenient heredes. Effice Ptochia, Hierocomia, Xenodochia, Monasteria etc. Graece πτωχεῖον, domus est pauperum hospitio destinata, Concilium Chalcedonense, act. 1. Πτωχεῖον ἐπόιησα καὶ ἔθηκα ἐς ἀυτὸ ἑβδομήκοντα κραββάτια, Ptochium exstruxi, in eoque constitui septuagintae lectulos. Aliter Πτωχοτροφεῖον, Latin. quoque Ptochotrophium, apud Pallad. in Lausiac. c. 5. Habebat autem Ptochotrophium in superiore quidem parte mulleres, in inferiore autem Viros. Cuiusmodi domibus qui praeest, πτωχοτρόφος, Ptochotrophus nominatur in l. 2. Cyrilli, in Concil. Constantinop. II. coll. 5. in sine, Nunc puta omnes quidem ante pedes tuos cadere, et pauperes et Ptochotrophos omnes vero Monachos et Virgines, apud Dominic. Macrum in Hierolex. Vide quoque supra Proseucha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.